- APIATAE maculae
- APIATAE maculaein mensis Romanorum citreis, olim notabiles. Nec enim unius generis aut nomims erant ligneae illae maculae, quas tantis facultatibus veteres illio Quirites aestimavêre, ut ait Tertullianus de Pallio. Aliae namque tigrinae, aliae pantherinae appellabantur; aliae pavoninae, aliae etiam apiatae: quae ultimae non ab apibus vel apiculis, sed ab apio nomen habebant, quod densa grani congerie crispae apii semen et grana dese congesta referrent, Salmaf. Notis ad Tertull. p. 435.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.